monumenta.ch > Hrabanus Maurus > sectio 25 > sectio 2 > sectio 54 > sectio 1 > sectio 31 > 2 > 47 > sectio 6 > 46 > csg457.143 > sectio 7 > bnf9389.147 > {s} > 2 > 19 > 49 > sectio 583 > sectio 1 > sectio 9 > sectio 76 > sectio 304 > sectio 31 > sectio 65 > sectio 19 > sectio 20 > 48 > sectio 17 > sectio 47 > csg457.139 > 25 > sectio 645 > sectio 72 > bavPal.lat.1554.51 > sectio 5 > sectio 284 > 63 > 10 > 42 > sectio 34 > 71 > sectio 24 > 103 > 49 > sectio 657 > 2 > sectio 388 > {h} > 11 > bsbClm6224.159 > 43
Beda, De Natura Rerum, XLII. De mari Rubro. <<<     >>> XLIV. Aquis terram necti.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XLIII. De Nilo. [

IOAN. NOV. SCHOLIA. Nilo flumine. Hic fluviorum omnium quos terra habet notos est maximus. Aristoteles eum ex Argenteo monte (quem Ptolomaeus lib. IV de Cosmographicis rebus montem Lunae appellat) primo τῶν Μετεωρῶν, de fluviorum origine, nasci scribit, qui ultra Aethiopiam est, versus Prassum promontorium: fluvius iuxta eximius, ac naturae maxime admirabilis. Servius scribit, hunc ante dictum fuisse Melonem, deinde Nilum quasi νέαν ἐλίδα. Originem eius, quia nihil certi habuere veteres, incertam fecerunt. Unde est illud Lucani in decimo Pharsaliae: Arcanum natura caput non prodidit ulli, Nec licuit populis parvum te, Nile, videre.

]


1 Nilo [A, fluvio quo.] flumine, quod inter ortum solis et Austrum enascitur, pro pluviis utitur Aegyptus, propter solis calorem imbres et nubila respuens. Mense enim Maio, dum [A, septem ostia eius, quibus.] ostia eius, in quibus in mare influit, Zephyro flante, undis [A, interiectis.] eiectis arenarum cumulo praestruuntur, paulatim intumescens, ac retro propulsus, plana irrigat Aegypti; vento autem cessante, ruptisque arenarum cumulis, suo redditur alveo.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.233 bnf1615.270 bnf8671.61 bnf11130.81 bnf13013.46 csg248.90 csg250.140 csg251.43